- HABITUS
- HABITUScorporis tegumentum est; hoc autem duplex, aut cum ornatu, ut spinther, armilla, annulus, mitella, stalagmus, strophium, capitium, zona, baltheus, pinnulae, aut simplex, quales bardocuculli, chlamydes, pallia, pilei etc. Apud Arnob. adv. Gentes l. 6. Cum habitus vohis Deos, non oris soleat proprietas indicare: vox idem notat, quod Insignia apud Tertull. de Idol. Nec enim differt an exstruas, vel exornes, si tempium, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bracteam expresseris, aut insignia, aut etiam domum fabricaveris. Sic Prud. l. 1. c. Symmach, v. 205.Formatum Fortunae habitum cum simplice cornu.Vide Desid. Herald. ad Arnob. loc. ut et ubi de Deorum Insignibus. Vide I. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. ubi de Comicis personis. Sed et Habitus,gestum formamqueve norat in homine. Stat. l. 1. Sylv. 1. v. 46.At sonipes, habitus animosque imitatus equestres.Acrius attollit vultus ---Idem Ibid. v. 71.Ac primam ingentes habitus lucemque coruscamExpavit maioris Equi etc.Porro utitur frequenter ac mire hac voce Val. Max. apud quem legas, Habitus ammi, civitatis, corporis, crudelitatis, fortunae, gloriae, magistratus, maris, mortalis et divinus habitus, mundi; patriae, patrimoniorum, pulveris roboris caelestis, status, terrae, tranquillitatis, vultus etc. observante C. Barthio in Gloss. ad eum. Vide eundem, ad Hist. Aug. multis, in Advers.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.